monumenta.ch > Plinius > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 98
{XXXI} degenerant in duas species: mitulos, qui salem virusque resipiunt, myiscas quae rotunditate differunt, minores aliquanto atque hirtae, tenuioribus testis, carne dulciores. mituli quoque ut murices cinere causticam vim habent et ad lepras, lentigines, maculas. lavantur quoque plumbi modo ad genarum crassitudines et oculorum albugines caliginesque atque in aliis partibus sordida ulcera capitisque pusulas. carnes eorum ad canis morsus inponuntur.